- SAGUNTUM vel SAGUNTUS
- SAGUNTUM, vel SAGUNTUSMorvedre Morali, oppid. olim clatissimum Hispaniae Tarraconensis in finibus Hederanorum, ab Annibale expugnatum et eversum. Fuit autem Populi Romani fidelissima socia, quam cum Annibal contra ius foederis obsidione premerer, maluerunt Saguntini se, suaque omnia igni consumere quam aut soederati populi amicitiam deserere, aut vivi in hostis potestatem pervenire. Florus l. 2. c. 6. Saguntus vetus Hispaniae civitas et opulenta, fideique erga Romanos, magnum quidem sed triste monumentum. Hanc Steph. Zacanthan appellare videtur. Inde Appiano in Ibericis, populi Ζακανθ αῖοι. Ζακανθ αῖοι, inquit, ἄποικοι Ζακυνθίων εν μέσῳ τῆς Πυρην´ης, καὶ τȏυ ποταμοῦ Ι῎βηρος ὄντες. Sed pessimus Geographus in rebus Hispanicis est Appianus, qui Saguntum inter Pyrenaeos, et Iberum fluv. collocat, quae omnium Geographorum consensu fuit inter Iberum et sucronem, non longe a loco ubi nunc Valentia. idem paulo post misere prodit suam ignorantiam in Hispaniae Geographia, qui Carthaginem novam, seu Spartariam eandem esse putat, quae olim Saguntus, quae a se invicem, plus quam 50. leucis, distabant. Strabbo l. 3. Σαγοῦντον κτίσμα Ζακυνθίων. Liv. l. 21. c. 7. Civitas ea longe opulentissima, ultra Iberum fuit, sita passus mille ferme a mari, Oriundia Zacyntho insula dicuntur: mistique etiam ab Ardea Rutulorum quidam generis Silius l. 2. v. 446. ubi de Annibalis clypeo;Eminet excelsô consurgens colle Sagunthos,Quam circum immensi populi, condensaque cingunt.Angmina certantum, pulsantque trementibus hastis:Extrema clypei stagnabat Iberus in ora.Hinc Saguntina fames pro magna et extrema. Lucan. l. 3. v. 349.Nec pavet hic populus pro libertate subire;Obsessum Poeno gessit quod Marte Saguntum.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.